Volume 1
Opus majus / edited, with introduction and analytical table by John Henry Bridges.
- Roger Bacon
- Date:
- 1897-1900]
Licence: In copyright
Credit: Opus majus / edited, with introduction and analytical table by John Henry Bridges. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
580/608 (page 380)
![Four opera- tions to be distin- guished. plantis; quia dicit Aristoteles in libro Vegetabilium, quod Sol est pater plantarum et Luna mater. Et in hominibus et animalibus dicit, quod homo generat hominem et sol h Sed Averroes dicit quod sol plus facit quam homo ad productionem rei. Nam virtus solis continuatur in semine a principio generationis usque ad finem, virtus autem patris non, sed fit semel, scilicet solum in seminis decisione, et ideo nihil faceret nisi esset virtus coeli continue multiplicata et infusa, regulans totam generationem. Per coelum ergo complexiones omnium rerum habentur, et non solum regiones diversificantur per coelum, sed res ejusdem regionis et partes ejusdem rei, et non solum in generatione recta sed monstruosa, et peccatis ac erroribus naturae. Nam per diversitates horizontum, secundum quod singula puncta terrae sunt centra in horizontibus novis, patet omnia variari, ut superius notatum est de herbis diversarum specierum, quae nascuntur quasi in eodem puncto terrae, et de diversitate gemellorum in eadem matrice ; propter hoc quod coni diversa- rum pyramidum continentium virtutes stellarum et partium coeli super capita habitantium veniunt ad singula puncta terrae, ut cadat diversitas plena in rebus. Sed alia diversitas est per elongationem a polis et a medio mundi. Et hujus causa duplex est. Una est causa universalis, scilicet solis distantia vel propinquitas secundum quod superius in locis mundi est memoratum. Alia est causa particularis, scilicet diversitas stellarum fixarum super capita habitantium. Nam specialiter per has variantur res naturales in diversis regioni- bus, et homines, non solum in naturalibus, sed in moribus, in scientiis, in artibus, in linguis, et in omnibus. Tertia est ex praedominanti virtute duodecim signorum. Nam diversa signa dominantur in diversis regionibus, aut quia in mundi principio fuerunt in directo illarum creaturarum recipientium virtutes primas, et quod nova testa capit inveterata sapit; aut quia sunt similes in natura cum stellis quae super capita habitan- 1 Nat. Auscult. ii. 2 avOpomos yap avOpwnov ycvva icat yAios. The reference to the apocryphal work De Plantis seems to be incorrectly given. See Lib. i, cap. 6 ’Ava£ayupas . . . eepr] irpas Ae^iVeor on 77 yij prjT'lP P*v taTl T^v <t>wrwv, v 5’ rjAios iraryp.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24975655_0001_0580.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)