De viris quibusdam qui in academia Lipsiensi Anatomes peritia inclaruerunt.
- Rosenmüller, Johann Christian, 1771-1820.
- Date:
- [1815-1819]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De viris quibusdam qui in academia Lipsiensi Anatomes peritia inclaruerunt. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
83/100 (page 45)
![tamen inprimis, Fautor ac Patrone, summa pietate Colende, Illustris Rosenmueilere, laudes meritas, esti ad seram usque senectutem vitam continuare mihi liceret, satis extollere non va- lerem. Tua enim cum erga me merita innumerabilia sint et maxima, indulgeas, Vir Illustris, juvenili fervori, qui me pia vota, quae in pectore erga Te foveo, non sinit reprimere. Ve- lit Numen ter Optimum Maximum, Te Patriae, almae Acade- miae et omnibus iis, qui Te venerantur, diu adhuc conservare ac fausta quaeque et benigna Tibi largiri. Sicuti verum me ^ • « — , ■ J. • • • * 4- semper habebis nominis Tuit cultorem devotissimum, ita, ut et iji posterum honorifica Tua benevolentia me exornare velis, abs Te enixissime rogo. — « Quum vero Candidatus die XXVI. April. anni currentis ab Ordine Nostro Baccalaureatus honoribus ornatus esset, et in] examine altero d. XXI. Junii a. c. cum eo instituto, spei nostrae et existimationi de eo conceptae satisfecisset, non dubi- tavimus, quin eum dignum judicaremus honoribus in medicina et chirurgia summis. Licentiam igitur ei dedimus capessendi hos honores, dissertatione a se conscripta sistens tumorum mor- bosomm in cerebro observationes novas sub meo praesidio pro- ximo die Veneris, qui erit d. V. Septembr. publice defendenda. Quo facto, ego pro auctoritate mihi ex Ordinis Nostri decreto concessa, honoris, quem petit, ornamenta ei deferam et dabo. G](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2241311x_0085.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)