Medicinae libri octo / ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae: indices materiae medicae Celsianae, rerumque, omnium locupletissimi: praefixa De Celsi vita dissertatione. Concinnavit Eduardus Milligan.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Medicinae libri octo / ex recensione Leonardi Targae. Quibus accedunt ... annotationes criticae ... tabulae characterum ponderum, mensurarum, aliae: indices materiae medicae Celsianae, rerumque, omnium locupletissimi: praefixa De Celsi vita dissertatione. Concinnavit Eduardus Milligan. Source: Wellcome Collection.
507/564 (page 435)
![XI. Ac de fractis quidem ossibus hactenus dic- Luxatio- tum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus ^ modis. Nam modo, quae juncta sunt inter se, de- hiscunt : ut cum latum scapularum os ab humero Hiatus recedit; et in brachio, radius a cubito ; et in crure, di tibia a sura; interdum a saltu, calcis os a talo ; quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depres- susque digitus sinum invenit : deinde gravis inflam- matio oritur; atque in talis praecipue: siquidem febres quoque, et cancros, et nervorum vel disten- tiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, movere consuevit. Quorum vitandorum causa, fa- cienda eadem sunt, quae in ossibus mobilibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus]* proposita sunt; ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa nunquam rursus inter se junguntur ; et, ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amitti- tur. Maxilla vero et vertebrae, omnesque articuli, cum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirniatis ; faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in robustioribus. EHique elabuntur in prio- rem et in posteriorem, in interiorem et in exterio- rem partem ; quidam omnibus modis, quidam cer- tis: suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria cujusque. Siquidem semper ea parte tumor est, in quam os prorumpit; ea sinus, à 2 [faec verba, manifeste ab incuria transcribentium, dum paginam verterent, in textum irrepserunt. Veniunt enim a sententiae proxi- mae initio: *« QuoRUM UBI ALIQUID INCIDIT PROTINUS I$ LOCUS CAVUS EST, &c. Scriba nimirum, ut solet, ad voculam ** LAEsis interpellatus, iterumque ad operam revertens scripturam coepisset apud voculam ** ALIQUID, et perrexisset ** UBI INCIDAT PROTINUS IS Locus —donec errore percepto, iterum ad proprium initium ** rno- POSITA SUNT transiit, litura tamen neglecta. Vide T Anc. in locum.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33092473_0507.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)