Calvidii Leti i.e. Claudii Quilleti Callipaedia; seu, De pulchrae prolis habendae ratione, poema didacticon / [Claude Quillet].
- Quillet, Claude, 1602-1661
- Date:
- 1836
Licence: Public Domain Mark
Credit: Calvidii Leti i.e. Claudii Quilleti Callipaedia; seu, De pulchrae prolis habendae ratione, poema didacticon / [Claude Quillet]. Source: Wellcome Collection.
113/120
![sticuli semine mares tantum, e laevo feminae prodeant, non constat. NOTAE IN LIBRUM TERTIUM. 1 — 5. Certa signa fetus concepti non quidem ad- sunt, vulgo autem pro eiusmodi signis haben- tur: maior in ipso generationis actu percepta voluptas, os uteri clausum, menses retenti, mammae turgentes, appetitus ciborum vel im- minutus vel adauctus vel perversus v nauseae etc. Aliqua ex his signis iam Hippocrates enarrat aphor. sect. V, 51. 61. al. 62. Fabulam vide apud Hyginum aliosque; a matre Philyra saepius Chiron dicitur Phily- reius heros, ita Ovid. Fast. V, 391., Metam. II, 676. 156. Grandia cete, uti Virg. Aen. V, 822.: Tum variae comitum facies immania cete, numero plurali ad morem Graecorum: y.rjtr] pro y.fjTsa. 179. Titianus, Tiziano Vecelli, pictor Venetus, Ioannis Bellinii discipulus, natus in regionis Foroiulianae oppido Cadore anno 1477, mor- tuus Venetiis 1576. Celebrata eiusdem tabula Venerem nudam in lecto recumbentem refe- rens asservatur in pinacotheca regia Dresdensi. 223. Petrus Gassendi, philosophiae corpusculari deditus, Quilleti familiaris, natus in oppido Chantersier en Provence anno 1592, mortuus Parisiis 1655. Plurima illi debentur in doctrina physica et philosophica. Vide Eius Opp. omn. Lugd. 1658. fol. Florent. 1727. fol. Vol. I—VI. 226 sq. Exponitur secundum systema atomisti-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22027130_0113.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)